89
THADDAEI AB HAYCK.
79
5. dies subsecuta fuisse, usque ad extremum hali¬
tum, vidit? Apagesis ad malam crucem cum
tuis illis pseudoarcanis, ut ita cures Illustrem
nostrum Heroa, quomodo hanc Barunculam.
Non pari sorte, crede mihi, abiret inultum tu¬
um scelus.
De tua laurea Doctorali ita est, quòd nec
mihi tantùm, sed nec aliis constitit, constatque,
neque ego pro eo vel manum verterim. Sis
Laureatus aut Larvatus, nobilis aut mobi¬
lis, perinde mihi es. Si es, ut te esse profiteris,
non debebas irrepere in meam curationem; non
debebas nefariè agere de me excludendo. Quòd
subdis te, in Tractatu Matrimoniali hîc in Bo¬
hemia facto, Nobilibus XV. praesentibus, tuam
Lauream Doctoralem, & ab utroque parente
Nobilite prognatum esse ostendisse; de eo hoc
tempore non facio controversiam; & da utro¬
que mihi nec compertum est, nec exploratum.
Te ad tuas preces nuperrimè adscriptum in hoc
regnum, & aliis civibus adjunctum, scio: pro
nobili, aut receptum, aut nobilem factum, ne¬
scio. Etiamsi verò pro nobili aut agnitus, aut
ab ordine equestri pro novo homine receptus
fuisses: nisi in honoribus petendis nimis ambi¬
tiosus esses, ipsoque pavone superbior: nunquam
in vestibulo tui istius inepti responsi, te ipsum
nobilem nominâsses. Sed dic, quaeso, ô lepi¬
dum caput, Fanchelule, qualem tu Tractatum
F