89
78
ANTIFANCHELIUS
& suam operationem, vel per alium, vel per
Diaphoresin, vel per insensibilem transpirati¬
onem perficiant, vel principalia membra ro¬
borent. Cùm enim habeant in se humiditatem
excrementitiam, & halitus arsenicales: haec ab
illis initiò auferenda sunt, ut efficiantur saluta¬
ria medicamenta, & absque omni molestia & con¬
turbatione corporis intra corpus sumi possint,
cujusmodi est meum illud Antimonium fixum:
cujus me non pudet: de quo diebus continuis
plus minus 20. sudorem proliciendo innoxiè
exhibui. Perfecit igitur suam operationem.
Quid igitur blateras, Sycophanta, in corpus¬
culo resolvi non potuisse. Tu tuum medica¬
mentum, te ipso teste, si fides tibi abhibenda
est, quinque dierum spacio tantum exhibuisti,
& vires omnes ita dejecisti, ut amplius nec me¬
dicamentis ullis nec alimentis uti potuerit, tàm
erat efficax tuum illud pharmacum.
Forsan usus es tu vulgaribus Antimonii
floribus, quos circumferunt impostores simi¬
les tibi, affirmantes ad nonum usque Alembicum
esse sublimatos: aut vitrificato Antimonio cui
adhuc Arsenicus inest: qui & vomitum vio¬
lentissimum, & ventrem ciere, totamque cor¬
poris oeconomiam conturbare, saepè etiam
vertere solet. Aliquid ejus generis medicamen¬
torum te exhibuisse puellulę quis id negaverit,
qui tàm horrenda symptomata, totos, 4. aut
5. dies