89
82
ANTIFANCHELIUS
à quodam. An praeclara jam sibi videretur egis¬
se: nondum, inquit, nam invidos non habeo.
Felicitas enim semper subjecta esse solet invi¬
diae, & quisquis felicitate utitur, is sciat se ab
invidis petendum, divexandumque. Sola autem
miseria invidiâ caret. Tu igitur cum nullum
pus praeclarum feceris, quod tibi vel lucrum,
vel gloriam, aut aliquam felicitatem [sic] tulisset,
quomodo colligere potes, te à me invidia one¬
ratum fuisse nisi fortè tu velis necem Baruncu¬
lae, & miseriam inde contractam, me tibi invi¬
dere? Quam rationem habet invidia cum tabe¬
facto corpore senum, & prudentiae amissione?
Asystata & scopas dissolutas profers. Rectiùs
ego ex tuo medio te asinum bipedem collegero.
Erras, & multùm profectò erras, miser Fan¬
chelule, quòd & judicas, & tuum scriptum con¬
cludis, me oestro invidiae percitum, ea in te scri¬
psisse quae scripsi: cùm initiò tui istius insulsi
scripti dixeris te nescire, quo fato, odio, vel
cujus invidiae causâ te in justis calumniis medi¬
castrum praedicare ausus fuerim. Sic enim tu bar¬
barizas, fatum, odium, & invidiam confun¬
dendo, & nescio quae, & quot invidiarum ge¬
nera ineptè speculando. Facilè autem mihi pa¬
tiar abs te persuaderi ut credam quod dixeris,
te nescire quo referre debeas meam in te quę¬
relam, & reprehensionem; ad fatumne: an ad
odium, aut ad invidiam. Si enim scires, non ita
in¬