289
Causa errorum
diuersorum.
In elavi Sap.
me.
PRAEFATIO.
Capita vniuersalia singula chymistarum opera rele¬
gari & examinari possint. Decreui enim hoc libello
septem Medicinae siue lapidis physici proprietates a
Gebro, Cap. 2. libri de Inuentione perfectionis accu¬
ratissime traditas, & in opere omnino requisitas, te¬
tidem Capitibus prosequi, easque adductis philosopho¬
rum huius artis auctoritatibus pro ingenij mediocri¬
tate explicare, & artificum varios labores cum ope¬
re physico conferre, vt quilibet veritatis studiosus in
errorem non sponte prolapsus tanquam ad normam
aliquam opus suum dirigere, & peccatum corrigere
possit. Cum enim haec ars obscure admodum à veteri¬
bus tradita sit, nec absque ratione, ita vt vix humanis
intellectus nisi diuinitus illustratus ad eam pertingere
possit, fit insuper vt plures obliquis & deuijs tramiti¬
bus insistentes à recta semita aberrent. siue imposto¬
rum & Sophistarum fraude & speciosis verbis argu¬
mentisque Sophisticis illusi, seu chartis & schedis nebulo¬
num & Sycophantarum auaritia & dolo confictis se¬
ducti, vel quod Philosophorum libris ad literam & su¬
perficie tenui intellectis, & sententijs paucis ac verbis
quibsdam à verò Auctorum sensu perperam & vio¬
lenter detortis, & suis intentionibus ac phantasiis ap¬
plicitis contenti, verum nucleum qui sub duro puta¬
mine saepius latet eruere, aut auctores auctoribus con¬
ferre, & eos conciliare, sicubi dissentire videntur, non
conentur. Cum quibus sane melius ageretur si audi¬
rent Seniorem dicentem. Operationem secun¬
dum intellectum literarum esse dissipatio¬
nem diuitiarum. Item Comitem Bernardum pul¬
chre monentem, & alios suo exemplo instruentem, di¬
cen¬