289
PRAEEATIO.
dentemque. Attente considerandum esse in quo
conueniant maxime Auctores, ibi namque
latere veritatem, quae vnica tantum, & sim¬
plex esse potest. Si quis vero plures lapides aut
diuersas ad lapidis compositionem dispositiones esse
imaginatur, is perbelle sibi & alijs imponit: cum vna¬
nimi consensu scribant Philosophi vnum esse lapidem,
vnam medicinam & vnum opus. Imo subtili arcano¬
rum natura indagatori & in arte versato conspicu¬
tum & certum est ratione inconcussa & firma, lapi¬
dem in infinitum multiplicabilem, per naturam esse
non posse, nisi vnicum. Si autem quandoque pulueres
reperiantur plura aut pauciora pondera conuerten¬
tes, id non ex Medicinae diuersitate, sed eiusdem ma¬
iori vel minori subtiliatione contingit, vel quod virtus
eorum pluribus proiectionibus diminuta vel exhau¬
sta sit. Dixi, in infinitum multiplicabilem, siue innume¬
ras partes tingentem, quia non dubito, quin aliae tin¬
ctura componi possint imperfecta metalla tirgentes
& alterantes, formamque veram auri vel argenti in¬
ducentes, sed ea certis limitibus & gradibus coar¬
ctantur, nec vlterius se extendunt, in quibus sape la¬
boris plus & sumptuum, quam lucri. Quare si Theo¬
phrasti Paracelsi sectatores & in ipsius verba iurati,
alium sibi lapidem magis compendiosum ex magistri
sui doctrina spondent, iuveritatis amator illis aures
ne prabeas, sed antiquorum Philosophorum securio¬
rem & naturae amicum progressum imitare, eorum
scripta & libros euolue, & in ijs veritatem inquire,
cum Paracelsus forte aequo iactantior solus sit, qui ve¬
terum processum inuentionibus suis se pragressum glo¬
rie¬
Unus lapis
multiplicabi¬
lis in natura.
Contra Para¬
celsi sectam.