89
84
ANTIFANCHELIUS
isse prosequutum, ac semina odii in me studiosè
quaesivisse, oculteque sparsisse veriùs multo col¬
legerim, quam tu inepto & Diabolice Syllogiza, ex
meis floribus Antimonii fixis, puellulam periisse
supra colligebas. Sed ut finem faciam meae quere¬
lae. Tuis pharmacis te misellę mortem intulisse,
ipsius clamor, & ejulatus, contra te, testatur; te¬
stantur horrenda illa Symptomata, quae no¬
stris occulis cum toto propemodum Gynecaeo
vidimus, sequuta esse, tua pharmaca abs te ex¬
hibita non mea; quae tu jam, adeoque me ipsum
excluseras, & te ipsum cum tuis pharmacis con¬
stitueras, ut solus Medicus carnifex fieres. Sed
quid ego alios adduco testes, te ipsum, tuamque
conscientiam compello. Tute haec omnia, &
omnium optimè nôsti, tuismet oculis illa tor¬
menta misellae aspexisti: illa non magni aestiman¬
da esse, ac fieri oportere ut caro illa putrida ex¬
cidat, & nova succrescat, dixisti. Quòd si tu
hanc veritatem, in injusticia detinere voles,
erumpet ea, crede mihi, aliquando: & tuo ipsi¬
us judicio coram supremo tribunali convince¬
ris sceleris cùm in DEUM tùm in misellam, pa¬
rentes, amicos, atque etiam in me; quòd calu¬
mniosè, & animo perversissimo mea verba &
genuinum sensum inverteris, meoque medicamen¬
to metallico, seu floribus Antimonii fixis ex¬
tinctam esse, falsissimè collegeris, imputave¬
risque. Hujus parùm memor, paulopost, ob ec¬
cli¬