89
THADDAEI AB HAYCK.
85
clipsin auctam difficultatem anhelitus, acces¬
sisse tumorem faciei, ac deinde à catarrho suf¬
focatam esse, dixisti, tibique ipsi mendacium in
os tuum rejecisti. Cùm item dicis me per septi¬
manas duas vel plures nihil medicamenti exhi¬
buisse, quomodo haec quoque constant cum his,
quae antè dixisti, & affirmâsti à meis floribus
Antimonii fixis, puellulam periisse. Conveni¬
et nulli qui secum dissidet ipse. Mendacem me¬
morem esse oportuit. Tu quinque saltem dierum
spacio, si credere fas est, toties mentienti, tua ob¬
tulisti medicamenta, & expedita erat in solidum
tua medicatio; nec ulla alia opus fuit medica¬
tione; Filum vitae abrupisti: Ego meis vires cor¬
poris, & vitam tutatus sum sustinuique pluribus
mensibus. Quare non intenta mihi litem, sed
ini, si ita placet, non subterfugiam, vel totius Col¬
legii Medici, aut cujusvis alterius, judicium:
vel etiam, si ita lubet, tui collegii Lovaniensis,
à quo te Lauream Doctoralem accepisse pro¬
fiteris; quo merito, ignoro, & magnopere de¬
miror; nisi fortè prece, precio, commiseratio¬
ne, aut aliquo errore. Non tu me, licet Senem,
crede mihi, tuis istis fatuis terriculamentis ter¬
ritabis, non tabescam tuo isthoc terrore, nec
prudentiam amittam. Persto in his quae dixi,
scripsi, perstabo, dicam, & scribam, quoties ne¬
cessitas postulaverit, ab effectu colligendo te
nocentissimum medicamentum exhibuisse, eoque
salutem puellulae extinxisse.