289
PRAEFATIO.
perè tanquam nimis arduo abstineat, aut librorum bo¬
norum studijs incumbat, donec plenam artis notiti¬
am assequutus fuerit, & tum demum operi se accin¬
gat: alioqui de errore in errorem cadet, & impendia
tempusque inconsulte amissum dolebit. Oportet
nim vt in hoc studio doctrina experimentum praece¬
dat, & non contra, & vt exemplum Rhasis, Aui¬
cenna, & aliorum Philosophorum sequamur, qui no¬
bis scripto prodiderunt, haec ipsis cognita fuisse
ante experimentum, cum cogitatione sub¬
tili, vehementi, & longa. Septem itaque Capi¬
tibus Gebri explicationem finiemus, nihilque dicemus
quod non rationibus aut Sapientum huius professio¬
nis auctoritatibus confirmemus. Sed primo loco Ge¬
bri caput de Septem Medicinae proprietatibus, cuius
potissimum interpretationem pollicemur, praemitie¬
mus, ne si cui Geber ad manum non sit, vtilitate &
fructu lectionis ipsius difraudetur. At quoniam se¬
cundum Caput à primo eiusdem libri dependet, &
quia necesse est easdem conditiones quas habet Eli¬
xir perfectum, esse in rebus Elixir constituentibus,
si non effectu & operatione, saltem potentia &
natura, frustra enim alioqui in re quaerere¬
mus quod in ea non est, vtrumque Caput
Libide Inuentione veritatis.
adnectemus.
LIBRI
Doctrinam
experimenti
pracedere
debere.