485
CONTRA ARTEM. 12
[ Caeterum quod differentia specifica. ] id est substan¬
tialis. [ aliquo tollatur ingenio. ] id est alchi¬
miae. [ non credo possibile. ] si forma prima
substantialis non corrumpatur. [ & non est quod una com¬
plexio. ] id est forma substantialis sequens comple¬
xionem. [ uerratur in aliam. ] id est formam.
[ quia ista sensibilia. ] id est accidentia sensibilia.
[ non sunt differentiae. ] id est formae substantia¬
les. [ quibus permutatur species. ] id est forma.
[ sed sunt accidentia & proprietates. ] id est quae
sensu apparent. [ differentiae uero eorum. ] id est
formae substantiales constituentes speciem. [ non sunt co¬
gnitae. ] quia non possunt sentiri. [ Cum uero
non sit differentra cognita. ] scilicet sensu. [ quo¬
modo sciri potest utrum tollatur, uel ne? ] id est
nullo modo quia non sentitur. [ uel quomodo tol¬
li possit? Sed expoliatio. ] id est ablatio. [ ac¬
cidentium, ut uaporis. ] id est quia illa sunt acci¬
dentia, quae sentiuntur. [ coloris ponderis uel sal¬
tem diminutio non est impossibilis. ] id est occul¬
tatio accidentium. [ quia contra hoc ratio non con¬
stat. Caeterum proportio compositionis. ] id est pro¬
portio mixtionis ad quam sequitur forma substantialis.
[ istarum substantiarum non erit in omnibus ea¬
dem. ] sed solum similis. [ haec igitur in illam per¬
mutari non poterit. ] id est uere secundum formam,
sed solum apparenter. ] nisi forte in primam reducan¬
tur materiam. ] id est nudam à prima forma sub qua
erat, & ab omni alia. [ tunc, in aliud quam prius
erant permutentur. Hoc autem. ] id est reductio in
B iiij