485
RATIONES
primam materiam & nudam. ] per solam liquefa¬
ctionem non fit, sed accidunt eis ex hoc. ] id est
liquefactione. [ res quaedam extraneae, etc. ] id est
apparentes et sophisticae. Vel sic & rectius. Metalla non pos¬
sunt permutari in aurum nisi prius reducantur in primam ma¬
teriam, tunc in illud quod prius non erant permutari poterunt.
Reductio autem eorum in primam materiam non potest fie¬
ri per solam illorum liquefactionem. Sed necesse est ex hoc,
ut accidant eis res quaedam extraneae à natura metallorum.
& sic ista ratio esset pro arte.
TAMEN per haec uerba philosoplius uisus est et conatus
artem alchimiae non posse esse secundum ueritatem puram et
certam, sed solum secundum fantasiam et deceptionem. Et sic
ex dictis suis quinque elicimus rationes. Quarum prima
sumitur ex parte accidentium communium & est.
Ratio I. Arist. Et XXI. in ordine.
QVICVNQVE mutat res secundum accidentia so¬
lum, non mutat eas uere de specie in speciem, sed alchimistae
sic mutant metalla adinuicem, ergo etc. Maior nota est, quia
differentia specierum adinuicem est secundum formam sed
differentia secundum accidentia est indiuiduorum in eadem
specie. Minorem probat, metalla enim differunt specie adinui¬
cem quia non habent easdem formas, sed habent quaedam si¬
milia accidentia in colore & pondere & alijs accidentibus.
talis autem mutatio in accidentibus est alteratio & non
transmutatio, unde quamuis abstergant immunditias plum¬
bi & ipsum colorant ut uideatur aurum uel argentum: ta¬
men secundum formam substantialem est plumbum ut prius,
quia in eo sunt qualitates alienae introductae & non forma
alia substantialis, & propter haec accidentia alienantur ho¬