289
Cap. primum. 5
nem non faciat, tamen cùm sulphur vtrumque,
adustibile videlicet & radicale nominet, sa¬
tis intentionem suam declarat, cùm sulphur
absque vnctuositate esse non possit. Vnctuosi¬
tatis purae & mundae meminit etiamnum B.
Thomas Aq. Terra, inquit, id est, turbulentia
terreitatis ab vnctuositate intrinseca radicali pura
& incombustibili separatur. Et eximius Raim.
Lullius. Haec est illa vnctuositas intrinseca, mul¬
tum subtilis, non cremabilis, continens admistum sub¬
tile terreum deductum ad actum igneum vel aërium
fortiter digestum, quod retinetur in radicibus rei ta¬
liter, quòd per ignem amplius non possit euelli. Hanc
itaque vnctuositatem internam, puram, in ra¬
dicibus metallorum retentam, & ignis vio¬
lentiae non obnoxiam Oleaginitatem vocat
Geber, aut potiùs ipsius interpres: alij Philo¬
sophi Oleum & Vnguentum. Sicut Venera¬
bilis Lullius in primis in hanc sententiam.
Extremitates lapidis in primo gradu sunt arg. vi¬
uum & sulphur, in secundo Elixir completum: sed
media harum duarum extremitatum sunt vnguenta
& olea, quorum aliqua sunt magis cocta, magis purâ,
& magis digesta quam alia, & ista vocamus medi¬
cinam perficientia, & Elixiris fermenta. Et Aui¬
cenna. Hoc est Elixir quod tingitur tinctura sua. &
submergitur oleo suo, & figitur calce sua: Cuius
aquàm inuenimus sicut aquam in mineralibus & ole¬
um eius, sicut est sulphur aut arsenicum in minerali¬
bus, & calx eius est, sicut calx in mineralibus.
Olea¬
A 3
In Com¬
ment. su¬
per Fab.
Her.
in Codi¬
cillo.
Vnctuosi¬
tas inter¬
na dicitur
oleum.
Test. cap.
5.
Epist. ad
Asten de
Recia.