289
Cap. de
ceratione
Oleum non
aliud quam
minerale
requiri.
Lib. de In¬
uent. per¬
fect.
18 De Oleag. minerali
tione praeuia aut causarum exploratione vl¬
la operibus naturae tam arduis sese immis¬
cent: neque enim decebat artem ita tradi, vt
tam imprudeus quam prudens eam sibi vsur¬
paret indignè, cùm sic iuxta Rhasim sapiens
insipienti, & doctus indocto aequaretur. quod ini¬
quum esset. Quinimo Geber in Sum. per¬
fect. expressis verbis errorem hunc reprae¬
hendit Putauerunt aliqui, inquit, cerationem
debere de oleis liquidis & aquis fieri, sed erroneum
est illud, & à principijs huius magisterij naturalis
semotam penitus, & ex manifestis naturae operibus
reprobatum. Et consequenter rationem addit:
quia non videmus naturam in ipsis corporibus metal¬
licis humiditatem citò terminabilem, imò diu dura¬
bilem, ad illorum fusionis & mollificationis necessita¬
tem, posuisse. Si enim talem illis posuisset, relinque¬
retur necessariò, vt citissimè scilicet ignitione vna
corpora totaliter humiditate priuari contingeret:
vnde se queretur, post vnamignitionem corpus quod¬
libet net malleari, nec fundi posse. Et cap. vlt. prae¬
allegato affirmat similiter, haec olea non date hu¬
miditatem radicalem mineralem quòd si non prae¬
stent, vt non praestare certum est, nullus
profectò illorum vsus erit. Quod autem ad¬
dit, ea tincturam saluari à combustione donec ingre¬
diatur. & postea fugere in expressione ignis, ratio¬
planè friuola est, solùm adiecta ad fallendos
improuidos, & quae à mediocri etiam inge¬
nio explodi facilè possit. Quomodò enim
salua¬