485
RATIONES
mutata in aurum uel non, quoniam unusquisque bene iudicat
de ijs, quae cognoscit, et eorum est bonus iudex, ut patet I. ethi.
Ratio IIII. Arist. Et XXIIII. in ordine.
QVARTA ratio sumitur ex parte mixtionis & pro¬
portionis miscibilium in composito, & est talis. Quaecun¬
que non habent eandem proportionem mixtionis & miscibilium
in composito, non possunt eadem esse in specie, sed metalla mu¬
tata per alchimiam sunt huiusmodi, ergo, etc. Maior est nota,
quia determinata proportio mixtionis & miscibilium in mi¬
xto adinuicem, disponunt mixtum ad talem formam de¬
terminatam, sequentem illam, determinatam proportionem
& non ad aliam per quam different ab alijs. Minorem suppo
nit probatam ex prius dictis. Cum igitur tast ignorantia, quo¬
modo efficiet ars haec uerum aurum & argentum?
Ratio V. Arist, Et XXV. in ordine.
QVINTA ratio sumitur ex parte materiae primae,
mediante qua fit omnis generatio & corruptio & transmu¬
tatio de specie in speciem & est talis. Omne quod trans¬
mutatur de specie in speciem debet reduci in materiam pri¬
mam, id est, nudam à forma prima, ut illa ad quam di¬
posita erat introducatur sed alchimistae non sic faciunt, er¬
go etc. Maior est nota, quia reducendo rem in suam mate¬
riam primam fit generatio & corruptio, & non aliter, quia
talis motus est ad formam substantialem, & hic etiam motus
qui est ad formam substantialem proprie dicitur mutatio, &
non motus, ut probatur quinto physicorum. In alteratione autem
& augmentatione & diminutione est proprie motus, ut ibi
dicitur. Propterea generatio est de non subiecto in subiectum et
corruptio econuerso, & sunt ambo in oppositione contradi¬
ctoria. Reliqui autem motus sunt de subiecto in subiectum