485
CONTRA ARTEM. 13
mines aspicientes & errant, & dicunt ipsum esse aurum uel
argentum cum tamen in rei ueritate non sit, sicut qui aspi¬
ciunt salem communem & salem armoniacum, quia enim
utrunque habet naturam salis et communicat in genere salis,
credunt ab hoc esse idem, cum tamen differunt specie.
Ratio II. Arist. Et XXII. in ordine.
SECVNDA ratio sumitur ex parte corruptionis for¬
mae praeexistentis. Et est talis. Quicunque non transmutat
rem per corruptionem formae substantialis & specificae prae¬
existentis, non transmutat eam in aliam speciem sed alchimi¬
stae hoc non faciunt, ergo &c. Ista ratio ferè reducitur ad
aliam, scilicet primam & probatur Maior & Minor sicut
in praedicta.
Ratio III. Arist. Et XXIII. in ordine.
TERTIA ratio sumitur ex parte nostri, iudicij, sci¬
licet quòd non possumus uerę cognoscere, utrum sint uere
transmutata in aliam speciem, uel non, & est talis. illud
quod est nobis ignotum in aliqua re non potest sciri utrum per
aliquod artificium potest tolli uel non, uel quomodo tolli pos¬
sit ab illa re, sed differentiae specificae metallorum sunt hu¬
iusmodi, ergo etc. Maior nota est, quia de ignotis existentibus
non potest haberi scientia uel ars, neque modus ad introdu¬
cendum uel corrumpendum ea in re. Minor similiter patet,
quia differentiae specificae in rebus naturalibus metallicis sunt
ignotae nobis, non solum in metallis, sed etiam in omnibus re¬
bus naturalibus, praeterquam forsan in homine. quae autem
sunt nobis nota, in eis sunt accidentia & proprietates & pas¬
siones solum, quia subiacent sensibus nostris. ideo hic corrum¬
pere possumus & alia introducere, ideo non possumus uere
cognoscere & iudicare in metallis mutats, utrum uere sint