289
Metallorum
olea inua¬
lida.
Quaestio.
20 De Oleag. minerali
&, vt loquitur Cieber, muisceretur, & vt vna
aliam in fluxione non dimirtat. Sed forrè
olea metallorum id praestabunt quod quaeri¬
tur, scilicet vt corpus durum non fusibile
emolliant, & fluere faciant, ac ingredi cum
alteratione? cognata enim cognatis facilè
iunguntur, nihil autem magis alteri cogna¬
tum, quàm metallum metallo. Proinde ad
incerationem Elixiris albi, quidam praescri¬
bunt oleum hydrargiri, stanni & argenti,
siue mercurij, louis, & lunae; ad elixir ve¬
rubeum, oleum plumbi, aeris, ferri &
auri, siue, vt Chymistarum vocabulis vtar,
Saturni, Veneris, Martis, & Solis. Sed pro¬
fectò neque haec olea tincturae non fusibilis ri¬
giditatem & duritiem tollent, aut citiùs flue¬
re facient, cùm intima ipsius non penetrent
magis quàm praedicta, quia à metallorum
natura planè remota sunt, & mercurialem
essentiam qua corpora metallica subsistunt
planè exuerunt, aliamque prorsus ipsi con¬
trariam assumpserunt: deinde & ipsa, non
minus quàm supradicta quaecunque, ignis vi¬
olentia absumuntur, & euanescunt.
Sed insurgent fortè quispiam & dicet? Tu
superiùs oleo philos. aeriani & volatilem
naturam attribuisti, iubens illud distillatio¬
ne mundari, & eleuari: atsi volatile factum
est per artem, quamuis natu raliter antea fix¬
um fuerit in totum, aut ex parte, certè neque
istud