289
22 De Oleag. minerali
bat, sed postea vnitum potest: fortior enim
est virtus vnita quàm dispersa. Istud autem
radicale humidum imperfectorum corpo¬
rum, quod granum vocat Senior, est quasi
semen quoddam argenti & auri, quod na¬
tura ijs inseruit, vt data occasione in aurum
argentumque excoquerentur per naturam lon¬
go tempore, vel per artem breui. De hoc
grano & semine doctissimus Auctor Rosarij
minoris part. 2. cap. 3. Corpora submersa in
mercurium per conueientem putrefactionem reuer¬
tuntur in argentum viuum, quod priùs fuerunt: &
grana metallica in propriam terram purgatam pro¬
tecta multiplicantur, & mirabiliter erescunt. Et
cap. 4. ibidem. Sitque semen seu fermentum mun¬
dissimè purgatum, cuius vna pars sufficit ad duode¬
cim lapidis purgati. Et potest istud auri argen¬
tique semen visibiliter ostendi, & erui è plum¬
bo, in quo aurum vel argentum inuenitur,
vt ab expertis accepimus, sicut & ex argento
aurum, & ex alijs metallis similiter alteru¬
trum, si artifex non desit. Nec est aliud in
substantia quàm aurum & argentum natu¬
rale, omnes auri & argenti conditiones &
differentias retinens: quocirca non mirum
est si magis igni resistat, quàm ipsa corpora,
in quibus occultatur. Non tamen in arte re¬
quiritur vt aurum & argentum in specie ex
imperfectis eruantur corporibus, sed tan¬
tùm vtillorum mundatorum calx habeatur,
in qua
Omnibus
merallis
granum au¬
ri vel argen¬
ti inesse.