289
Cap. primum 23
In qua granum hoc siue semen absconditum
latet, donec per mercurium soluatur, &
educatur, qui purus Solem vel Lunam pu¬
ram absorbet. Quod ipsum satis apertè indi¬
cat Raim. Lullius explicans illud auctoris
innominati,
Nam sub eius vmbra latet haec substantia quinta.
Mercurij substantiae quinta, inquit, non est nisi pura
& incombustibilis, & non est. nisi aurum & argen¬
tum, quae corpora sunt virtute ignis menstrualis (mer¬
curium intellige) liquefacta & fusa intus & extra,
& post depurata, & separata ab eo, & à tota sua
originali labe ac macula. Nam aurum quod est in¬
combustibile, remanet fusum & liquefactum, & est
aurificans in dicto mercurio: & mercurius est in re
seminali totus fermentatus propter dulcedinem auri,
quae nutrit semen, mouet & multiplicat. Praeter
fixam autem humiditatem radicalem habe
mus insuper in opere terram figentem, cui
tanquam proprio corpori redditur, corpus
verò illam tanquam propriam naturam am¬
plectitur, inspissat, & figit, vt tandem omnem
ignis violentiam pati possit: oleum vicissim
siue humor radicalis corpori suo non fusibi¬
li & natiua humiditate priuato fusionem tri¬
buit & ingressum in metalla liquata, vt ea
ad naturam suam conuertat. Igitur dicimus
oleum Philosophorum volatile quidem fa¬
ctum per artem, haberen tamen in se naturam
fixi, quod illud figere possit, leui scilicet ad¬
mini¬
B 4
rest. cap.
62.
Terra olei
fixionem
a diuuano.