485
RATIONES
militer & in alijs, quamuis ut plurimum, materiae propinquae
sint nobis ignotae. Arguemus ergo sic. Nulla res potest
transmutari in aliam speciem nisi reducatur in materiam pri¬
mam ex quae generatur illa res. sed alchimistae non sic faciunt,
ergo etc. Maior est nota, deficiente enim materia prima pro
pinqua alicui rei, deficit & generatio illius rei, quia non in¬
troducuntur formae, nisi de potentia materiae determinatae;
Minor patet per ipsos, quia materia propinqua & principium
auri & argenti, & aliorum etiam metallorum est argentum
uiuum & sulphur, ut patet ex quarto metheororum & per
mnes philosophos alchimiae, sed ipsi per solam liquefactionem.
non reducunt nec reducere possunt, illa quae transmutare in¬
tendunt in argentum uiuum & sulphur. ergo nunquam ue¬
re transmutant metalla adinuicem sed sophystice, nam sicut
si ex aliqua re debet fieri homo ut ex carnibus & oleribus
quae comeduntur & ex alijs cibis, oportet quod prius fiane
sanguis & ex sanguine sperma etc. ita si aliqua metalla de¬
bent fieri durum & argentum, oportit quòd prius fiant
argentus uiuus & sulphur. Et haec ratio non sic videtur consona dictis phi¬
losophi ut prima. Vel possumus ditere quòd accipit pro ma¬
teria prima quattuor elementa, quoniam omne mixtum gene¬
ratur ex eis, & in ipsis est omne mixtum in potentia confu¬
sa; cum sint materia prima mixtorum omnium & hoc mo¬
do ex quolibet sit quodlibet & potesi formari ratio & proba¬
ri praemisse ut in rattione praecedenti dictum est, quamuis haec
ratio non uideatur consonare dictis philosophi. Et si adhuc
uellent dicere metalla non differre specie, sed solum per acci¬
dentia quaedam. vt plures eorum extimant etiam sicut sanum
& aegrum, per solum motum alterationis unum fit aliud un¬
de sicut homo aeger per solum motum alterationis fit sanus,