485
CONTRA ARTEM. 15
absque motu generationis & corruptionis. Ita metalla aegra
per solam alterationem & accidentium communium: muta¬
tionem & aegritudinem in ipsis facientium remotionem, sa¬
nantur & perficiuntur & remanent aurum & argentum
uerum. Dicimus quòd posito hoc in magnum incidunt in¬
conueniens, scilicet quia oportet eos ponere omnia metalla esse
aurum actu, quod est impossibile. Et ratio est quia quae¬
cunque differunt, solum secundum accidentia habent necessa¬
rio eandem formam substantialem actu, si ergo ita est ut di¬
cunt, oportet eos necessario concedere seu confiteri omnia me¬
talla aegra habere eandem formam substantialem actu cum
auro & argento, ergo plumbum & aes & metalla reliqua
sunt actu aurum & argentum. Et quia quaecunque ha¬
bent, eandem penitus formam substantialem actu, habent
easdem proprietates & passiones actu cum proprietas & pro¬
pria passio immediate procedat à forma substantiali. Ideo
oportet quòd omnia metalla habeant easdem proprietates &
passiones actu cum auro, siue sint actiuae siue passiuae. Sed
hoc non habent, quia neque tollerant examinationes ignis
mnes ut aurum, neque cor confortant ut aurum, ergo ipsa
necessario differunt specie & non accidente solum, oportet
ergo quòd per motum generationis & corruptionis transmu¬
tent & non solum alterationis. sed hic non faciunt, ergo
fantasticae transmutant. Et si adhuc ipsi uellent dicere con¬
fitentur, quòd omnia metalla sunt actu aurum, & habent
formam substantialem auri actu, non tamen est necesse, ut
habeant easdem passiones & proprietates actu cum auro, quia
aegritudo eorum hoc occultat. Sicut uerbi gratia. Si quis
enim homo laboret epylepsia uel apoplexia, aut mania, aut
phrenesi planum est, quod non potest exercere operationes hominis.