289
Oleum qua¬
re tinctura
appellatur.
Oleum cur
anima di¬
catur.
Tes. cap.
63. & 49.
34 De Oleag. minerali
patet, dicitur tinctura, anima, fermentum,
vnguentum, aurum & argentum, & alijs
pluribus nominibus insignitur. Tinctura
nominatur quia colorat & tingitterram mun¬
datam & puram ab omnibus sordibus tam
terrestribus quam phlegmaticis, compara¬
turque tincturae tinctorum, quae in aqua de¬
portatur super pannum, deinde recedit aqua
per desiccationem, & remanet tinctura in
panno fixa propter oleaginitatem: simili mo¬
do hic spiritus in quo deportatur tinctura
corporunm perfectorum solutorum reduci¬
tur supet terram suam albam & purgatam,
densiccatur ibidem, remanente in illa tinctu¬
ra quae dicitur oleum. Vocatur item anima,
quia sicut per animam animalia & vegetabi¬
lia omnia viuunt, crescunt, vegetantur, mul¬
tiplicanturque, ita lapis Physicus cùm post or¬
tum ipsius anima illi affunditur, fulgore
metallico illustratur, condecoratur, nutri¬
tur, crescit, augetur, & sui simile producit,
artifice ei ministrante, naturamque adiuuan¬
te. Non quòd lapidis anima sit vegetabilis,
sicut plantae, aut vitalis, habens in se vitae po¬
testatem, quod materia natuae suae terrestris
& siccae non patitur, sed sicut artifex in suo
opificio informans materiam ad libitum. Id¬
psum affirmat Raim. Lul anima est in semine
natura sicut magister in suo artificio. Item. Ab ani¬
ma totus prouenit effectus, quia nulla forma excepta
anima