289
Cap. primum. 37
quem inducit. Et hoc quidem pulcherrimi
exempli loco nobis esse potest, quomodo
Philosophi sub diuersis nominibus faculta¬
tem & naturam rei doctis apertè describant
& eadem nominum varietate indoctos &
imprudentes ab arte arcent. Quod eodem
Cap. dicat. Sulphur cum suo compari fieri tinctu¬
ram, Compar Sulphuris Geber pluribus lo¬
cis vocat arsenicum, id ipsum hoc quoque lo¬
co potest intelligi, vt videlicet arsenicum sit
tinctura albedinis, sulphur verò rubedinis,
Quod apertè testatur cap. seq. de arsenico,
dicens. Arsenicum est de subtili materia, & simile
cum sulphure, idcirco non oportet illud aliter diffini¬
ri quam sulphur. In hoc autem diuersum est à sulphu¬
re, quòd sit albedinis tinctura de facili, rubedinis au¬
tem difficillime, sulphur verò rubedinis de facili, albe¬
dinis autem difficilime. Potest tamen hoc loco
compar sulphuris etiam conuenientissimè
vocari mercurius ipsi homogenius, sub cu¬
ius specie, vel in cuius ventre absorptum la¬
titat, donec actionem suam in decoctione
prodat colore firmo, albo vel rubeo. Quod
ipsum insinuans Raim. Lul. ait. Hoc oleum
naturas incerans & coniungens, & indiuidua in me¬
dicinam inducens, spiritus colorem retinet vsque ad
sui reinspissationem, & tunc induit citrinitatem &
formam metallicam. Et Lilium. Spiritus est lator
virturum animae, id est, sulphuris, per corpus magne¬
sia siue terrae. Quod autem ea mens Gebri esse
possit,
C 3
Philoso¬
phi quo¬
modo sub
divicis re¬
rum nomi¬
nibus artem
doceant &
celent.
Codi¬
cillo.
Oleum spiri¬
tus siue
mercurij
figuram &
colorem
refert.