289
Sum. per¬
fect.
Cur Ge¬
ber oleum
sulphur lu¬
men &
lumen, ac
tincturam
vocauerit.
36 De Oleag. minerali
tur, similiter oleum hoc partes duras lapidis
emollit, asperas lenit, & fluere facit. Cuius
quidem facultatis potissimùm & primo loco
meminit Geber, hoc Cap. de med. propri¬
et. caeterum quòd tingat, coloret, & figat,
reticet more suo, cùm idipsum alijs locis si¬
gnificet, sed nomine mutato. Quod enim
hic oleaginitatem vocat, nomine admodùm
conueniente actioni scilicet facilem fluxum
inducendi. hoc infra humiditatem radicalem
igneam, & tincturam vocat, & alibi Sulphur,
quia nimirùm agit in materiam instar sul¬
phuris coagulando & figendo. Sic enim
Cap. de Sulphure ait. Per Deum altissimum ip¬
sum illuminat omne corpus, quoniam est lumen, alu¬
men, & tinctura. Et Cap. eodem. Cùm suo com¬
pari fit tinctura; & dat pondus completum vnicuique
metallorum, & ipsum à faditate depurat & illustrat.
Vocat lumen, respectu animae, quae corpus
mortuum & tenebrosum illuminat: dicitur
namque corpus tenebrosum, quamdiu ani¬
ma ei deest. Sic enim Morienus. Omne corpus
quamdiu anima caruerit, obscurum & tenebrosum
reperitur. Dicit Alumen, respectu fixionis, aut
medij coniungentis spiritum cum corpore,
similitudine desumpta à tinctoribus, qui tin¬
cturis suis alumen plerunque addunt, vt in
pannis alijsque rebus tingendis colores firmen¬
tur, & pertinacius adhaereant. Tincturam ve¬
appellat causa coloris rubei, vel albi fixi
quem