457
CHYMICA. 241
actiua quam habet. Quicunque aliam aquam
existimant, ignari sunt & insipidi. Resolu¬
bile menstruum est, vapor potentialis existens
in quocunque corpore metallico, sulphur &
argentum viuum coniungens, sine quo nihil
deducitur ad actum. Vltimò autem sic etiam
definitur, est medium coniungens imperfe¬
cta & perfecta metalla in lapidem. Menstru¬
um hoc resolutiuum est calidum vsque ad se¬
cundum punctum quarti gradus: quapro¬
pter eius virtutem oportet augmentari calidis
vegetabilibus, vsque ad vltimum punctum gra¬
dus eiusdem, vt sunt apium syluestre, napel¬
lus, oleander, anacardus, piper nigrum, pire¬
trum, euforbium, &c. sine quibus non nisi
longo tempore soluit. Hactenus de quarto
gradu scalae meditatiuae, frequentia videlicet,
familiaritatem, similitudinem, & communi¬
onem operante animae cùm spiritu diuino, &
de comparatione ad eam facta, per assidui¬
tatem in opere spagirico, promptitudinem,
habitus facilitatem cum summa delectatione
proferentem, dictum sit. Modò verò ad quin¬
tùm gradum peruenimus, qui virtus est, hanc
igitur audiamus. Virtus rerum est & cuius¬
que rei centrum atque veritas: haec autem,
efficacia per experientiam nota: at illa, coele¬
stis influentia. Quicquid ex coelo non est, vir¬
tus dici non potest, sed simulachrum eius &
Q 2 plaerun¬