289
Cap. primum. 41
qui in rerum natura nomen non haberet,
nec per se subsisteret, quia separarentur vni¬
ta. Perpetuat & confirmat, quia ipsum incor¬
ruptibile cùm sit, nec ignem timeat, ean¬
dem proprietatem corpori infundit, & quia
spiritum cum corpore coniungit, est enim
medium quoddam interilla, naturam vtri¬
usque in se retinens, & sine cuius adminiculo
facilè à se inuicem dilaberentur. Vnde Phi¬
losophus in Turba Vnum coniungit, duo compo¬
nunt medicinam. Et Astanus ibidem. Spiritus
mediante anima cum corpore coniungitur, & liga¬
tur, & cum ea simul incolorem fermenti conuertitur,
& sit vnum cum eis. Et Raim. Lullius: Anima
habet viuificare & ligare duo contraria, scilicet.
corpis & spiritum, subtiliando & miscendo corpus
cùm spiritu, & congelando & retinendo corpus in
spiritu, & spiritum in corpore fixione permanente.
Idem. Illud medium defendit elementa à combusti¬
onę, & adiuuat & iungit per proprietatem suae na¬
turae corpus cum spiritu, & spiritum cum corpore.
Rosarius. Anima vinculum est spiritus, sicut corpus
inculum est animae, anima coniungit, copulat, &
tingit. Et vt concludam cum Seniore Prapa¬
ratio rerum à principio vsque ad sinem, est aqua fixa
honorata, nam illa manifestat tincturam in proiecti¬
one, & ipsa est mediatrix inter contraria, & ipsa
eadem est principium, medium & vltimum.
Enarratis Olei vtilitatibus & commodis
quae in medicinam inducit, quis cum Philo¬
sophis
C 5
Perpetuat.
Oleum con¬
iungit na¬
turas con¬
trarias.
In Aper¬
torio.
Test. cap.
55.
Epilogus
capitis pri¬
mi.