289
42 De Oleag. minerali
sophis eius naturam non admiretur, & ex¬
osculetur, auroque & argento pretiosiorem
existimet? cùm aurum & argentum corpo¬
ra mortua sint; nec quicquam in ijs commo¬
di, praeter communem quem habent in vita
hominum vsum, reperiatur, ista verò natu¬
ra tota aurum & argentum spirituale sit, quę
corpus Physicum tingat, figat, & fluere fa¬
ciat, tincturasque iungat & vniat, & praetere
speciem suam augeat, & in infinitum exten¬
dat & multiplicet. Si aurum causa fulgoris,
soliditatis, & perpetuitatis ergo commenda¬
tur à Philosophis, haec natura tanquam ab
auro prognata, & auri quasi filia fulgorem
eundem in se habet, quamuis oculis non
conspicuum, cùm sub mercurij forma lati¬
tet, vt diximus, donec decoctione & ignis
virtute oculis omnium se manifestet, solidi¬
tate eadem praedita est, quippe quae corpus
calcinatum & discontinuatum consolidet,
& ad auri pondus perducat: durabilitatem
& permanentiam in igne non minorem, quàm
ipsum aurum, assequuta, cùm in igne nata
sit, & idcirco ignis quodammodò dicatur
filia, gaudens igne, & in eodem perpetua,
si in terram reducatur mundatam & dealba¬
tam, nisi enim fixa esset, & figendi in se po¬
testatem haberet; non figeret. Cùm igitur
easdem cum auro proprietates obtineat, &
multò plures, ac tanto auro vulgari praestet,
quanto