405
RAYMVNDI LVLLI
292
perfectum, inquantum participat cum na¬
tura media. Et non erit finalis perfectio,
donec primitùs coniungatur cum perfe¬
ctione suae fixationis, quae est ei operatio
propria secundum exigentiam suae pro¬
priae naturae: quae fixatio fit seruando su¬
am volatilitatem, confortando naturam fi¬
xam super causam volatilem, per nutri¬
mentum dictae substantiae cum suo proprio
argento viuo in igne, in quo similiter re¬
tinetur natura dicti Mercurij. Proptèrea
scias, quòd quum dicta substantia non sit
fixa sine ista operatione, quae est ei pura,
propria & finalis, licet propterea non per¬
dat actum faciendi nobilem impressionem,
quia hoc scit consequi, tamen faciliter cum
corporibus non firmatur perdurabiliter.
Alia doctrina est, quòd quum argentum
vi. sit tantae perfectionis, quòd habeat su¬
perare sulfur per mensuram rationis in sua
commistione, & illud multùum bene deco¬
qui,