405
ARS INTELLECTIVA.
294
nabilis per artem magisterij, cum adiu¬
torio concordantiae naturae homogeneae
& proportionalis: quae substantia per su¬
am subtilitatem nunquam turbat ingres¬
sum, immò potius causat bonam fusionem,
quum ratione subtilitatis sibi deposita sit
forma & impreßio causa suae figurae. Ista
est minor pars fecum, de qua indiges in
sublimatione Mercurij, qui debet supera¬
ri ab argento viuo in quantitate: & ideo
dicit Geber, quòd minima pars illorum
sufficit cuilibet experto: nam quanto mi¬
noris quantitatis fuerint feces, tanto ma¬
ioris exuberationis Mercurij necesse est
esse, quia quantò minus est de corpore, &
plus de arg. viuo, tanto plus nobilitatum
est arg. viuum & exuberatum in potentia
perfecta. Si verò econuerso, tunc econuer¬
so. Quare adhuc non cogites, quòd ista sub¬
stantia media sit corporum, vel arg. viui im¬
mediata perfectio, quamuis sit principium,
per¬
V 2