289
Ros. part.
2. cap. 7.
Sum. per¬
fect cap.
32.
Quomo¬
do Philo¬
sophi quam
doque vnum
quandoque
duos lapi¬
des conit¬
uant.
De Inuest.
perf. cap. 3.
46 De materiae tenuitate
primam materiam redigi. Vnde Versiculi.
Tu qui gliscis donum Dei,
Contemplare huius rei
Fontem peramabilem.
Lunam, Solem transmutare,
Tibi mando voce clara,
Lympham instillabilem,
Sed si corpora perfecta sumenda iudice¬
mus, cum illa sint duo numero, ambigemus
meritò, num vtrunque simul capiendum sit,
an verò sufficiat alterutrum, videlicet, aurum
pro lapide rubeo, argentum verò pro albo.
Posterius innuere videtur Arnald. de Villa
noua, cùm dicit. Consulo vt non opererum nisi cum
mercurio & Sole, ad Solem, & cum mercurio &
Luna, ad Lunam. Item Geber. Aurum est pretio¬
sissimum metallorum, & tinctura rubedinis, quia
tingit & transfermat omne corpus. Et Cap. seq.
Argentum est albedinis tinctura. Et. rationi con¬
sentanea creduntur dicere: si enim duo cor¬
pora coniungantur, forma Elixiris confunde¬
tur, & procreabitur corpus mixtum, neque
omninò aureum neque argenteum. Apparet
igitur Gebrum & Arnaldum duo diuersa Elixi¬
ria constituisse, vnum ad rubeum, alterum
ad album, respiciendo simpliciter verba eo¬
rum. Sed cùm ijdem dicant non semel lapi¬
dem esse vnicum tantùm (Sic enim Geber.
Inuenimus modernos vnum tantùm nobis scribere la¬
pidem, ad album & rubeum completum, quod &
verum