289
Cap. secundum. 47
verum esse contedimus. Et Arnald. Est lapis vnus
vna medicina, cui nihil extranei additur nec diminu¬
itur, nisi quòd superflua remoueantur. Item Raim.
Lullius. Vnus est lapis, vna medicina, vna disposi¬
tio, vnum opus ad album & rubeum sulphur simul &
semel faciendum. Et paulò post. Non igitur opor¬
tet te si sulphur album in rubeum conuertere voluerum
albedinem extrahere, sed solùm coquere, donec to¬
tum rubeum fiat, atque fixum, quod erit signum com¬
pletae decoctionis. Idem planè inculcant omnes
alij, & ipsemet Arnald, & addit similitudi¬
nem. De mane, inquit, quando video vrinam me¬
am albam & indigestam, statim cognosco me parum
dormiuisse: repono itaque me in lectum, & somno re¬
cepto vrina citrinatur, quia citrinatio non est nisi
plena digestio) non immeritò quis haesitauerit
num duo Lapides sint, an verò vnicus, tam
ad album quam ad rubeum, praesertim cùm
magna Philosophorum pars vtrumque corpus
perfectum iungi praeceperit, & vnum Elix¬
ir constituerit. Sic enim apertè & dilucidè
Hermes. Patercus est Sol, mater Luna. Et alio
loco. Draco non moritur, nisi cum fratre & sorore
suu interficiatur, non per vnum, sed per ambos si¬
mul, scilicet, per Solem & Lunam. Et Morienus.
Sine stultos quaerere, & quaerendo errare, quoniam
ad propositum non peruenient, donec Sol & Luna in
vnum corpus redigantur. Quare verò vtrumque cor¬
pus in arte iungi praeceperint Philosophi, ra¬
tiones ab Auicenna, Hortulano, & Via
Vniuer
Ros. pars.
cap. 6.
In Codi¬
cil. circa
finem 3.
pract. prin¬
cipii.
Ros. pars.
2. cap. 17.
in tab.
smarag.
Quare
trunque cor¬
pus perfe.
iungi prae¬
ceperint
Philoso¬
phi.