289
Cap. secundum. 49
nostri potissimùm officij, esse iudicamus,
qui nihil plus dictis eorum addere cupimus,
nec noua in medium producere curamus
dicimus duo esse Elixiria, & indem vnum
tantum, diuerso tamen respectu. Opus enim
Solare vtrumque, album videlicet & rubeum,
in se comprehendit, quia, aurum solutum
& terrae Physicae mandatum non transit in
aurum & Elixin perfectu rubeum, nisi per
albedinem, quae Elixiri Lunari sufficiat; &
sic meritò vocatur vnum opus, & vna medi¬
cina. Natura enim semper per media ope¬
ratur, nec aliter ars facit, quàm natura, Vi¬
demus enim, in mineris quarundam regio¬
num, in quibus argentum merum absque ad¬
mistione metallorum imperfectorum cupri
videlicet, stanni, vel plumbi, generatur, ar¬
gento saepissimè admixtu aurum, totumque
tandem argentum tempore longo transire
paulatim in aurum, si naturae operatio non
interpelletur effodientium auaritia & cupi¬
ditate. Quinimo, animaduerti dùm quon¬
dam metallorum mineras studiosius perue¬
stigarem & adirem; vt loca, & generationis
eorundem modum, & naturas addiscerem,
vnam eandemque mineram argenti auro, prae¬
gnantem quanto profundius, cauaretur,
tanto magis auri fuisse feracem, & multo
plus auri continuisse, argentum ex imis ca¬
uernis, quàm è medijs aut superioribus, ef¬
fossum.
D
Quare phi¬
losophi
dixerint
unum esse
lapidem.
Auctoris
considera¬
tio.