289
Ratio pri¬
ma.
Secunda
Tertia.
Auctoris
propositum.
48 De materiae tenuitate
Vniuersali proponuntur ferè tres. Quarum
prima est, quòd aurum quamuis sit magis per¬
fectum, compactum & fixùm, quàm reliqua
omnia metalla, tamen post suam dissolutio¬
nem fiat totum spirituale & aerium instar
mercurij, nullis relictis faecibus, quia aurum
nihil aliud est, quàm mercurius decoctus &
inspissatus in ventre terrae actione caloris,
separatus à suo sulphure externo. Argen¬
tum verò quamuis calcinatum & dissolutum
saepiùs, tamen est magis fixum quàm aurum.
Secunda ratio est, quòd argentum paucam
habeat in se tincturam, sed promptum sit ad
auri tincturam recipiendam: & nisi aurum
solutum habeat fetinaculum tincturae suae,
nunquam figeretur, proinde neque corpora
imperfecta figere, nec àd auri naturam fix¬
àm deducere posset. Tertia ratio traditur,
quia cùm vtrumque corpus per se sit difficilis
fusionis & liquefactionis, tamen si coniun¬
gantur, facilius fluunt & liquefiunt, quod
scientes aurifabri faciunt ex vtroque simul mix¬
to solidaturam ad aurum. Quorum exemplum
sequuti Philosophi, haec duo corpora con¬
iungi praeceperunt, vt facilius multo medici¬
na flueret, & ingrederetur corpora alteran¬
da. His non obstantibus, vt Philosophorum
sententias verbis quidem dissonas, re vera
autem mirabiliter consentientes concilie¬
mus, eorumque mentem explicemus, quod
nostri