289
Obiectio
prima.
Secunda.
Responsio
ad obiecta.
Tres solu¬
tiones in
opere.
60 De materiae tenuitate
mam materiam; seu in mercurium curren¬
tem reducere potest.
Sed insurget non nemo, & dicet, Philo¬
sophi in solutione desiderant vnitatem &
permanentiam soluentis & soluendi, at sa¬
les quamuis corpora soluant, tamen cum eis
non permanent, sed recedunt facilè per ablu¬
tiones aquae calidae, aut alterius, humoris.
Item Asserunt philosopli solutionem cor¬
poris & coagulationem spiritus fieri, eodem
momento ac tempore; nec corpus solui, nisi
cum spiritus coagulatione, nec spintum coa¬
gulari, nisi cum corporis solutione: at in
hac metalli solutione nulla potest esse coa¬
gulatio spiritus, cùm spiritus nullus corpo¬
ri iungatur, sed sales, qui corporis, spisiitu¬
dinem tantum resoluunt, deinde separan¬
tur ab eodem. Respondeo Philosophos qui¬
dem vera docere, sed nobis circumspicien¬
dum esse, de qua solutione loquantur: Phi¬
losophi enim saepiùs more Poetarum [unclear][/unclear]
[GR]πρότερον[/GR] libros suos incipiunt, principium
in fine interserentes. Dicimus, itaque cum
Raim Lullio, Marsilio Ficino, & alijs hui¬
us scientiae peritissimis, tres esse solutiones
praecipuas in opere Chymico. Primam crudi
corporis metallici, secundam terrae Physicae,
& tertiam quae in lapidis nutritione siue au¬
gmento consistit. Nec aliud significant Phi¬
losophi cùm dicunt, opus mhil, aliud esse, quàm
perfectam