317
CVRAE MEDICAE PARACELSI.
CALCINATVM.
Oleum saturni, oleum mercurij, aqua mercurialis, certissima sunt
medicamenta, quae nullo modo medicum fallunt.
VLCERVM ALIA CVRA.
TErebinthinae vnciae tres, succi allzekengi vnciae septem, ablua¬
tae terebinthinae vncias quatuor, addatur thuris vncia semis,
commisceantur. Dosis est drachma semis, & quandoque vna. Ad¬
di possunt ad eius terebinthinae vncias duas, olei destillati non ar¬
dentis vncia vna & semis, visci lumbricorum terrestrium vnciae
quinque. Fiat vnguentum.
VLCERVM CVRA IN ACCESSIONE PRI¬
ma calris, priusquam centrum ponant.
Myrrhae rubeae, thuris ana vncia semis, vtrunque peculiari sac¬
culo conclusum coquatur in optimi aceti mensura semis, &
vini mensura vna. Postmodum hoc decocto madidum linteum ca¬
lidum centro superponatur, siccum prae calore madefiat iterum &
superponatur, idque toties, donec omnis calor sit extinctus.
ALTERA VEL SECVNDA CVRA POST APER¬
tionem, fit & per mundificationem.
Aluminis vsti aceto postmodum extincti vncia vna & semis, mel¬
lis vnciae quinque aloe epatici vncia vna. Pulueranda pulueren¬
tur, & mixta coquantur ad humiditatis consumptionem, nec ta¬
men indurescant. Superligetur manè & vesperi. Si fuerit opus ad¬
datur parum calcinati.
CVRA POST MVNDIFICATIONEM.
Emplastri strictici vulnerarij librę vni, admisceatur vncia vna cro¬
ci martis, & vncia semis calcinati. Hoc vnguento manè & ve¬
speri ligandum in conclusionem vsque.
TER¬