317
CVRAE MEDICAE PARACELSI. 108
TERTIA CVRA.
Videndum ne rursum erumpant. Singulis annis aliquoties ape¬
riantur varices ad suras atque talos, vtrinque, id est ad vtrunque
latus, iuxta conditiones vlcerum.
VLCERVM QVORVMVIS
alia cura.
Aluminis rupei librae decem, succi chelidoniae, plantaginis ana
libra vna, parthenionis libra semis. Destillentur omnia simul,
& ad eius destillati libram vnam addantur aquae communis librae
decem, & fiat balneum calidissimum vt vix pati queat. Optimum
est etiam in alopecia, & in tinea remedium.
VLCERVM CAVERNOSO¬
rum cura.
Sedandi primùm sunt varices, vt supra narratum fuit, & postmo¬
dum ad curam emplastro hoc veniendùm. Litargyrij, minij ana
libra semis, reduc in emplastrum. Postmodum addantur puluerum
aranciorum, chelidoniae, aristolochiae rotundę ana vnciae tres. For¬
metur emplastrum.
VLCERVM ATQVE VVLNERVM
communis cura.
Talcis, cinerum fabarum, arenae analibra vna. Reducantur per
diem naturalem ignis gradu quarto. Deinceps optimè lota sic¬
centur. Fundum purificant mundant, & à fistulis tuentur.
Addi potest ad eius talcis praeparati vnciam vnam, liquoris mu¬
miae, terebinthinae ana quantum sufficit ad formandum vnguen¬
tum. Hoc profunda caua, cauernosa, corrodentia, & manantia
persanat vlcera.
Dd 4 VLCE¬