457
246 PHILOSOPHIA
quae luce clariora sunt philosophis? Qui fidem
adhibere noluerit, experiatur, sin pertinax erit,
valeat; nemo talis pro suo commodo cogendus
est, sed solùm admonendus: si contemnat, pro¬
prio non admonentis damno fecerit. Caeterùm
quae dicta sunt, ad spagiricam artem accommo¬
demus ex virtutum attractione. In corpore quo¬
uis elementato mercurius noster habetur: in
nonnullis tamen est tam remotus, vt vita priùs
hominis deficiat, quàm abeis valeat semoueri:
in alijs verò tam propinquus vt facilimę sit ex¬
tractionis. Aliqui arcanum hoc non ignoran¬
tes, nempe mercurium inesse quibusuis, à lapi¬
dibus, stramine siliginis, floribus, & lignis ex¬
trahere conati sunt, sed frustra. Nonnulli, ex
proximis, vti chelidonia, floribus rorismarini,
mercuriali, lilio albo, atque ex succis eorum per
balnei fimique magisterium, extraxere mercuri¬
um, colore, pondere, qualitate, quantitateque
non absimilem à mercurio vulgi: maximum
itaque secretum inuenisse putantes, cum corro
siuis eum sublimarunt, & naturam illius corru¬
perunt, quo factum vt opinionis suae finem mi¬
nimè sint assequuti, quoniam istius artis ignora¬
runt principia, media, & extrema, quibus me¬
diantibus spagiricum opus absoluitur. At quis¬
quis mercurium philosophorum in tali specie con¬
uersum; aut vulgarem acceperit, ipsumque sine
materiali quouis in aquam reduxerit (quod
fieri