457
CHYMICA. 245
libus tales inesse virtutes, iuxta magis & mi¬
nùs, quis nisi mente captus ibit inficias? Non
erit philosophus quicunque negauerit panem
vel frumentum, ac alia quaeuis habere spiritum
non minus efficacem quàm sit vini spiritus
(licet non ita sit abundans) pro pari tamen
quantitate, parium etiam virium. Si talis er¬
go potest à pane, vino, & caeteris, spiritus ar¬
tificialiter separari, quantò magis naturali¬
ter fit in homine ac longè subtilior diuisio.
Ex his duntaxat possent philosophicae trans¬
mutationes intelligi. Nónne scimus panis
& vini puriorem substantiam, in carnem &
sanguinem hominis à natura transmutari,
ac de vegetabili forma non visibili, formam
visibilem animalem fieri? Non propterea mu¬
tantur species rerum, sed formae. Quis ad¬
huc dubitabit transmutationes philosophi¬
cas fieri posse per artem & naturam in ho¬
mine longè meliores, quàm faciat ipsa na¬
tura sola panis, & vini ac reliquorum, artis
non adiuta ministerio? Cùm alia multa cor¬
pora sint in rerum natura, quae maiorem virtu¬
tem naturalem, atque coelestem influentiam
habent, à quibus non aliter quàm à vino & pa¬
ne spiritus separari, & in hominis substantiam,
carnem, & sanguinem transmutari valeant,
& arte quàm natura excellentius, hac tamen
etiam cooperante. Sed cur ea saepiùs repetam
Q 4 quae