289
Cap. secundum. 71
corrupta insunt quatuor elementa composita, separa¬
bilia, & resolubilia in aquam meucurij post putrefa¬
ctionem. Vocat autem materiam simpli en cor¬
pus solutum, ad differentiam corporis solidi
& duri. Dicit item elementa composita, quia
veri Chemistae non quaerunt elementa sim
plicia, ex quibus nulla fieri potest generatio,
sed elementa composita, quorum singula
reliqua etiam tria annexa & adiuncta habe¬
ant, praedominante tamen vno prę reliquis
tribus. Ita aquam vocant Philosophi in qua
aquae vincunt qualitates, frigidum videlicet
& humidùm; aerem in quo superant calidum
& frigidum: ignem in quo caliditas & sicci¬
tas excellunt: terram in qua siccitas & frigi
ditas exuperant. Putrefaciendi autem mo¬
dus est; vt lapis solutus in vitro clauso sub fi¬
mo collocetur; calorque eius ad tempus prae¬
fixum conseruetur, siue vrinae aspersione,
aut calcis viuae substratione, siue fimi adiecti¬
one, aut eiusdem octauo quoque die immutati¬
one. Est & alius modus subtilior, quem insi¬
nuat Raim. Lullius, vt videlicet totum compo¬
situm dissolutum collocetur in fimo prius posi¬
to in aeneo quodam vase subtus & circumcirca
perforato, quod intret in aliud vas similiter
aeneum, in cuius fundo sit aqua distans à fun¬
du vasis perforati digitorum sex aut octo alti¬
tudine, vt vapor aquae excalefactae sursùm
eleuatus fimum in superiore vase contentum hu¬
mectet
E 4
Elementa
Chymista¬
rum qualia.
Putrefacti¬
onum mo¬
di aliquos.
Pract. ar¬
tis intel¬
lect.