289
Quaestio.
Responsio.
Alia obie¬
ctio.
Dilutio.
32 De materiae tenuitate
uationem transeat in raritatem, videlicet sic¬
citas terrae in humorem aquae, & frigiditas
aquae in calorem aëris, & humor aëris in sic¬
citatem abeat ignis. Sed cogitabit quispiam,
Si per distillationem aqua siue mercurius à
terreitate mundatur, & terra per calcinatio¬
nem à sulphureitate illam defoedante & cor¬
rumpente, quid sublimatione opus erit, cum
haec nihil amplius praestet operationibus
praedictis: aut si per sublimationem solam
vtraque haec imperfectio tolli potest, cur di¬
stillationem calcinationemque superaddimus?
frustra enim fit per plura; quod aeque com¬
mode fieri potest per pauciora. Respondeo.
Per distillationem quidem purgari aquam
quantum possibile est humano ingenio, & ter¬
ram per calcinationem, non tamen ita mun¬
dari, quin in solutione terrae noua denuo
coorruptio se prodat, & demonstret, tam ter¬
reitatis superfluae, quam aquie tatis, & sulphu¬
reitatis cuiusdam tenuis & subtilis, quae om¬
nia per sublimationes ingeniosè reiterata
tolluntur. Iterum dicet alius, Plures philoso¬
phrum affirmant totum opus physicum peragi
per solam sublimationem, proinde calcina¬
tionem & distillationem, & si qui alij recen¬
sentur operationum modi nihil nisi ad verę
artis obscurationem conferre, & ad veritatem
celandam. Fateor id dictum à pluribus, &
quidem vere, si sane intelligantur; siquidem
solius