289
Cap. secundum. 83
solius sublimationis voce omnes alios ope¬
rationum modos à philosophis descriptos
compraehendunt, quibus materia philosophi¬
ca vilis & & abiecta, respectu finis, ita depura¬
tur, & tam alte euehitur & promouetur, vt
nulla res mundi inferioris, excepta anima ra¬
tionali, huic comparari possit. Vnde cum ad¬
miratione exclamans Hermes, inquit. Haec est
totius fortitudinis, fortitudo fortis. Quasi dicat
nullam potentiam totius mundi, nullas di¬
uitias, nullos thesauros huic lapidi adaequa¬
ri posse, cum haec omnia deficiant paulatim,
& exhauriantur, lapis vero quo plus subtilia¬
tus fuerit, & eius operatio repetita, tanto vir¬
tute & quantitate magis crescit & augetur, si
velit artifex. Supradictae meae interpretatio¬
nis luculentissimus auctor est vnus Arnald¬
de villa noua, qui in flore florum sic ait. No¬
strum sublimare non est superium ascendere vel eleua¬
re: sed sublimare philosophicum est de re vili pretio¬
sam facere, & de re infima & minima altam facere,
& magnam & puram. Cum igitur dicimus corpora
sublimata, intellige subtiliata, & in altam, puram,
mundam & nobilissimam naturam conuersa. Hac
itaque ratione cum depuratur & subtiliatur
lapis abiinitio operis ad finem, totum opus
non dicitur nisi sublimatio.
Quantum autem ad sublimationis horum
spirituum modos, Mercurij sublimatio du¬
plex est. Vna, quae fit per sales praeparatos
ad
F 2
Qugmodo
totum opus
non fit nisi
sublimatio.
In tabula.
Lapidis phi¬
sici poten¬
tia.
Sublimare
quid sit
pud Philo¬
sophos.
Mercurij
sublimatio
[unclear]duplex.[/unclear][M/]