457
248 PHILOSOPHIA
conuertit in speciem sub qua fuerit ipsum. Hoc
est euidens signum admirabilis potentiae vege¬
tabilis, ratione cuius transmutatur substantiae
in alias formas. Consideret igitur artifex quid
operari valeat mercurius hîc forma sua nuda¬
tus, & informatus alia. Est & alia quidem ope¬
ratio pariter euidens, vt perfectorum corpora
terantur super porphirium lapidem cum ea
forma, & vtrunque horum reducetur in amal¬
gamationis formam, à qua per pannum extra¬
hetur mercurius: quia hic existens in sole & lu¬
na mouetur ad eum qui continetur ea forma,
& econtrà. Proinde in angulo concordantiae
colligantur sic, vt in coelo philosophico perfe¬
cta corpora multiplicentur, & istorum mercu¬
rius nullo modo resistere valeat, quin cum alio
nexu naturali reducatur in amalgamatis spe¬
ciem. In alijs etiam indiuiduis consignari pos¬
sent istae philosophici coeli operationes, quod
breuitatis causa relinquimus, tum quia ex eis
quae dicta sunt intelligi poterunt. Totius ma¬
gisterij finis huius est, vt mercurius philoso¬
phicus sit in sphaera coelica positus, alioqui per¬
peram & frustra operabitur artifex. Mirum vi¬
detur quòd iste mercurius in supercoelesti lo¬
co situs, colorem, pondus, qualitatem, &
quantitatem non retineat, cùm haec omnia
sint de natura ipsius, at ratio huius est, quia
sub alia forma positus est, quàm vbi sub indiui¬
duo