457
CHYMICA. 249
duo latebat. Modus hic etiam habetur extra¬
hendi mercurium in hoc artificio, scilicet vt vi¬
num album vel rubeum optimum ponatur
in separationem, & ex eo destilletur ardens
aqua vti consuetum est. Postea rectificetur
ad maiorem subtilitatem quater, at solùm ter
satis erit, ne spiritus comburens exhalet: er¬
rarunt igitur septies rectificantes. Rectifica¬
tionis indicium hoc esto, quum saccarum im¬
positum vnà cum aqua totum exuritur nihilo
relicto. Materia haec est subiectum de quo tra¬
hitur essentia quinta per vas pellicanicum: qua
quidem operatione fiet, vt per lineam dia¬
metralem superior pars, vel essentia quinta
separetur ab inferiori, scilicet à fecibus turbi¬
dis.
Ex tartaro potest etiam extrahi mercurius,
calcinando ipsum in furno vitriatorum die¬
bus tribus in magna tamen quantitate, quia
plurimùm diminuitur. Adustum super lapi¬
dem teratur marmoreum, & super illum con¬
tentum humido frigidoque loco dissoluentur
in aquam, per manicam filtream postea destil¬
landam, vitreoque vase recipiendam. Poterit ex
ea mercurius extrahi duplici via: priore, sicu¬
ti de vino diximus: posteriore verò per artifici¬
um separationis qualitatum ab elementis, etc.
Ex eo ad hunc modum tracto fieri potest opus
optimum, vt infra.
Cuius¬