289
Tenuitatis
commoda 3.
Primum.
Medicina
attenuata
ceri compa¬
rata.
90 De materiae tenuitate
per contritionem & imbibitionem. Quae au¬
tem imbibuntur, mollificantur, & quanto
plus mollificantur, tanto magis partes grosse
& durae fubtiliantur. Sed quia hoc atte¬
nuandi modo, eiusque definitione & inuen¬
tionis causis abunde dictum est Cap. primo,
ea hic repetenda non putaui, cum insinuasse
tantum sufficiat.
Nunc in vniuersum tenuitatis Medecinae
commoda recenseamus, quae potissimum sunt
tria. Primo enim si subtilissima non fuerit
medicina non penetrabit in instanti corpora
transmutanda; si vero non penetret, nec mis¬
cebitur quidem, si non miscetur, non altera¬
bit, nec tinget. Ideo terram omnem & aquo¬
sitatem grossam accuratissime remouendam
certis operationum modis docuimus, rema¬
nente sola media Mercurij substantia tenuis¬
sima & aëria: terrestre enim & densum pene¬
trare non potest, sed tenue & aerium penetrat.
facile & tingit. Hinc Philosophus quidam in
Turba. Corpus non penetrat corpus, sed subtilis sub¬
stantia congelata, quae corpus penetrat & colorat.
Hanc tenuem lapidis substantiam philosophi
non potuerunt melius quam aëri compara¬
re. Sic enim Rosarium. Si hic lapis non esset aë¬
riae natura, non coniungeretur mercurio, nec ti com¬
misceretur, nec ingrederetur ipsum, sed quia similes
sunt, commiscentur & coniunguntur, adeo vt ignis non
separet inter eos. Vbi considerandum Auctorem
Rosa¬