289
Cap. secundum. 91
Rosarij lapidem perfectum conferre cum mer¬
curio, non quidem decoctione, quae in Elixi¬
re maxima est, minima in argento viuo, aut
nulla, sed natura & radice, quia ijsdem princi¬
pijs constant, & quia materia Elixiris ad per¬
fectionem deduci nequit, nisi reducta fuerit
in mercurium, & subtilis facta instar argenti
viui vulgaris, cui Philosophi non minus aë¬
riam tribuerunt naturam. Sic enim de eo
uicenna, Lullius, & Arnaldus, Argentum viuum est
homogenium in natura, quoniam aut remanet totum inigne
fixum, aut totum ex eo volat in fumum, cum sit in combusti¬
bile & aërium. quod perfectionis est signum. Quare
sicut argentum viuum sublimari potest, & in aë¬
rem propelli, ita etiam necesse est totam Elixiris,
materiam volatilem reddi, & mercurium fieri, vt
in alembicum siue in aludel ascendere possit.
Vnde Aristot. Nihil lapidi nostro conuenit, quod vi¬
uum non fuerit, & coelum aëris non petierit. Quae Lapi¬
dis aëria natura non mediocrem aliam vtilita.
tem adfert, cum causa sit aequalis & vniformis
omnino fusionis, quàm aeri adscribit Raim.
Lullius. His verbis. Si lapis de subtili substantia non
esset, non posset habere fusionem vniformen, neque dulcisica¬
tionem cotinuam nec vna pars bene consequeretur aliam. Et
per hanc proprietatem opus est, vt aër in dicta substantia
dominetur, hoc est, quod lapis noster de natura aëria sit
generatus, nam alio modo proprietas aëris in eo domina¬
ri non posset, nisi de vera ei? substantia sii generatus. His
duabus commoditatibus quas pręstat in Elixire
mate¬
Secundum
subtilitatis
commodum.
Test. c. 72.