289
Cap. secundum. 97
opus perficit sine adiectione rei extrancae.
Quamuis igitur ars emendet naturam & quan¬
doque eam transcendat & superet, tamen no¬
uam naturam non producit, sed tantum na¬
turę virtutem subtiliat, & subtilem naturam
in re inclusam detegit & manifestat. Sic ars è
cinere filicis aut alterius plantae vitrum edu¬
cit. cuius substantia si in cineribus per naturam
occultata non fuisset, frustra inde artifex vi¬
trum elicere moliretur; nullis enim è rebus
prolici aliquid potest, quod in ipsis non sit
per naturam. Quare apte & apposite ad rem
Senior. Non est natus, neque nascetur in posterum,
qui hanc scientiam possit complere sine natura, natu¬
ra coelitus indita rebus, & infusa. Et Arnaldus.
Manifestum est operationem medicinae esse operatio¬
nem naturae, ipsamque medicinam esse eandem naturam,
eo quod ipsa medicina solummodo composita sit ex
natura. Si metallorum vilium per Elixir
mendationem per hęc dicta, naturam non emen¬
dari nisi in sua natura intelligamus, duplicem
enim interpretationem innuimus supra, illa
quoque non nisi per naturam fit, prout ex in¬
fra dicendis patebit. Nunc Naturae definitio¬
nem perpendamus, quam praetermissis am¬
bagibus & longis disputationibus, dicimus
cum Marsilio ficino esse vim quandam rebus insi¬
tam ex similibus similia procreantem. Item, Naturam
esse ignem inuisivilem, seu igneum quendam vigorem
rebus creatis insitum, quo cunctae res se multiplicant,
tum
G
In lib. de si¬
guris.
In princi¬
pio Rosi.
Naturae dif¬
finitio ex
Mat. fitine.