289
Idem agens
naturae &
utis.
Quomodo
ars naturam
sequatur.
102 De affinit. med. & metal.
teria apud naturam, eadem erit necessario
& apud artem. Cum autem materia sit
vna & determinata omnino apud natu¬
ram & non multiplex, ergo necessario il¬
la determinata materia, & eadem, erit simi¬
liter & apud artem, & non multiplex.
Haec autem materia quae naturae subij¬
citur vt diximus, est argentum viuum. se¬
cundum omnes Philosophos tam natura¬
les quam chymistas, ergo & apud artem
alchymiae materia erit similiter argentum
viuum. Et quia materia non producit seip¬
sam in esse ad generationem & formam, sed
ab agente proprio dirigitur & informatur,
oportet necessario, vt illud argentum viuum.
quod est materia dirigatur. digeratur, & in¬
formetur à suo agente proprio ad terminum
intentum naturae, qui est generatio metallo¬
rum & auri. Hoc autem agens est sulphur sibi
in mineris proprijs coniunctum, potestatem
habens illud argentum viuum coagulandi
& digerendi per calorem naturalem mine¬
ralem, secundum omnes Philosophos natu¬
rales, ita vt in sine digestionis necessario ali¬
quod metallorum inde generetur, & vlti¬
mo aurum. videtur ergo necessarium quod
illud idem agens, in arte coniunctum esse
deheat argento viuo, vt illud dirigat, di¬
gerat & informet, ita vt in fine digestionis
&