405
ARS INTELLECTIVA.
301
te compositionis perfectae. & quando di¬
cta media sunt completa & fixa, tunc vo¬
latile tenetur & ligatur per fixum, quem
fortiter tenet concatenatum, ita quod po¬
stea ignis eum non superat, sed superatur:
tam magna est colligantia, quam solutio
fecit illorum inuicem in concordantia fa¬
cta per catenam nobilis mistionis. Iam in¬
cipe tuam corruptionem, quae est proprium
instrumentum dissolutionis ad habendum
media, quae tibi supra diximus, quia illa
sunt principia artis philosophalis ad ha¬
bendum finem, & complementum tui de¬
siderij: & bene intellige formas eorum,
quia de aere & terra, quod nos appella¬
mus aquam, est verus Mercurius Philoso¬
phorum, sine quo nunquam potes aliquid
finire. Duo extrema aquae, quam nuper
tibi descripsimus, sunt arg.viu. vulgi quod
est totum aereum, et terra mineralis, quae
est fixa & permanens, de quibus separa¬
tur