405
302 RAYMVN. LVL. ARS INTEL.
tur alius aer fortior in natura. Deinde
quando aqua est facta, quae computata
est pro extremitate aeris, qui tenet me¬
dium inter aquam & ignem, videas per¬
fectè omnium elementorum intrinseca¬
tionem & amplexionem: quoniam si illa
intelligas, tu intelliges magnum lapidem
& perfectum ipsius. & non sis festinus,
quando eris in opere, sed suauis ad princi¬
piandum seu incipiendum, quoniam virtus in
isto opere est habere patientiam, postquam
opus est inceptum cum continuatione. Ergo
sublima cor tuum ad omnipotentem Deum.
Explicit Theorica huius artis intellectiuae.
Quamuis iste liber hîc intituletur Ars intellectiua,
tamen Raymundus in suo Vade mecum, siue clausula te¬
stamenti in tertio principio practicali, in capitulo, Quòd
terra debet esse ex duobus corporibus, in fineante capi¬
tulum, Quae sit materia lapidis, & quae requiuntur &c.
vocat librum istum, Tractatùm de intentione Alchy¬
mistarum, quia ibi remittit pro mensura reductionis
ad capitulum Practicae congelationis per viam redu¬
ctionis, quod sequitur in secundo libro.
PRA¬