289
Cap. tertium. 93
neratione, & transmutatione ad inuicem se¬
cundum naturam, & quomodo ars ean¬
dem imitetur, venerabilis Raim. Lullij in
primis, & M. Petri Boni Ferrariensis qui
Philosophorum antiquorum opiniones di¬
ligentissime collegit, sententiam auctori¬
tatemque sequuti, paucis agemus: deinde
quomodo Elixir conformitatè sua & simi¬
litudine metalla ingrediatur, ijsque adhae¬
reat, docebimus.
Imprimis omnium metallorum materi¬
am vnam & eandem esse manifeste demon¬
strat eorundem liquefactio: siquidem om¬
ne metallum ex quo liquatum est, ostendit
naturam & accidentia argenti viui, vnde Phi¬
losophus 40 meteor. Plumbum cum liquatur
proculdubio est argentum viuum. Item coagulatio,
& ductibilitas, & quod de facili simul com¬
misceantur, omnis enim mixtio fit ratione
similitudinis & identitatis. Sic aqua aquae,
oleum oleo, vitrum vitro, metallu cum me¬
tallo facile commiscetur, iungitur, & adhae¬
ret, propter conuenientiam videlicet natu¬
rae. Demum, quod omnia metalla reduci
possint in argentum vluum, vnde ortum ha¬
buerunt, prout constat varijs experimentis
doctorum virorum, & confessione etiam ad¬
uersariorum, qui artis chymicae veritatem
conuellere nituntur. inter quos est Thomas
Erastus Medicinae doctor. Ea autem metallorum
mate¬
G 4
Metallo¬
rum omni¬
um materi¬
am vnam et
eandem esse
probatur
quinque ra¬
tionibus.