289
De auri pro¬
creatione
per naturam.
Sulphur ex¬
ternum per¬
fectionem
metallorum
impedit.
104 De affin. medic. & metall.
ea depurat & subtiliat, & calore artificiali tan¬
dem in aurum, & vlterius in Elixir conuertit.
Et haec quidem de generatione metallorum
in genere, nunc de auri procreatione parti¬
culari paucula subijcere non abs re fuerit, vt
quomodo ars naturam in eo etiam sequatur,
euidenter appareat. Natura, vt diximus, ad
generationem metallorum omnium pro pro¬
xima materia recipit argentum viuum cum
sulphure mixtum, generatum simul in mi¬
neris eorum cum bona digestione, & lique¬
factione metallica, & ipsa simul suauissime
sublimando, conuoluendo & lauando deco¬
quit & digerit. Sed quia sulphur in metallis,
aut cum mercurio eorundem remanens, ea
impura, porosa & adustioni obnoxia reddit,
magis vel minus, iuxta quantita tem & qua¬
litatem suam, nec ad auri perfectionem, quae
in puritate, tenuitate, soliditate, & fixione
potissimum consistit. peruenire permittit,
ideo natura in fine actionis illud separat ab
argento viuo, in quo tota naturae intentio
fuit, illudque deinde informat forma au¬
ri, fixat, & perficit absque sulphure, ex cu¬
ius remanentia ante completum digestio¬
nem ab auri substantia & fornia degenerat,
& fit aliud metallum, aut aurum cum co¬
commistum. Et sic patet quae sit materia
metallorum apud naturam, & quid agens,
& quis finis in agendo.
Quia