457
CHYMICA. 251
indiuiduorum, ex abbreuiato opere produce¬
mus in medium.
Tota igitur via mineralium in duabus con¬
sistit aquis: prior lapidem facit volatilem sine la¬
bore, sineque periculo: posterior fixat eum &
cum eo fixatur cùm periculo. Quia haec aqua
trahitur ex menstruali quodam foetenti im¬
massato ex rebus quatuor. Hac fortior in mun¬
do nulla reperitur aqua, mortalis est, etc. Brę¬
uiori tempore producitur quàm cęteri lapides.
Animalè tamen opus vix finem habet ob re¬
gimen elementorum, & maior est in eo scien¬
tia, quàm in quouis alio lapide.
Lapis verò vegetabilis quanquam prolixus
admodum, supremae tamen est compositionis.
Debet nihilominus animalem sequi lapidem,
quoad ratificationem elementorum, & rectifi¬
cationem: ad hunc modum itaque praeparatus
efficacior est animali.
Essentia quinta spiritus est in lapide mine¬
rali mortificatiuus, & viuificatiuus.
In animali summa quandoque medicina cor¬
poribus humanis existit, cùm tracta fuerit ex
sanguine potissimùm.
In lapide verò vegetabili spiritus essentiae
quintae, est instauratio iuuentutis, & corporis
humani ab omni corruptione potissima con¬
seruatio.
Proinde in libras duas ardentis aquę rectifi¬
catae,